FLAMINICA

FLAMINICA
FLAMINICA
dicta fuit flaminis uxor: cui divortium facere non licebat: Eius ornamentum capitis Tutulus fuit, quem vitram purpuream innexam ctinibus, et exstructam in altitudine quidam, alti pileum lanatum formâ tali figuratum, quali Flamines
Pentificesqueve utebantur, fuisse aiunt: cui virgula oleagina addita Inarculum nuncupabatur. Hanc Flaminica Dialis, in omni sacrificatione: Regina sacrorum vero in certis tantum sacrificiis genere tenebatur, teste Serv. in Aen. l. 4. Et has inprimis univiras esie oportebat, ac virginitatis intactae, ut observavit Tertullian. Exhort. ad castitat. Easdem hae cum maritis cerimonias observabant, sed et seorsim illis incumbebant vatia, de quibus ita Fabius Pictor apud A. Gell. l. 10. c. 15. Flaminica Dialis hoc habet peculiare, quod venenato (ita pallium eius, quod flameo colore venenatum seu tinctum esset) operitur, et quod in rica (i. e. cingulo capitis, quo loco vittae redimiebatur) surculum de arbore felici habet: et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, eas escendere ei plus tribus gradibus religiosum est: atque etiam quum it ad Argeos, quod neque comit caput, ncque capillum depectit. Eodem tempore Flaminicae Diali vetitus concubitus, ungues ferro secare, crinem depectere; sicuti ctiam mense Iunio, cum aedes Vestae purgabatur. Ovid. Fast. l. 6, v. 227. et seqq.
Donec ab Iliaca placidus purgamina Vest
Detulerit flavis in mare Tibris aquis:
Non mihi detonso crinem depectere buxo,
Non ungues ferro subsecuisse licet.
Non tetigisse virum, quamvis Iovis ille Sacerdos,
Quamvis perpetua sit mihi lege datus.
Porro nec licitum fuit Flaminicis sandalia ex morticinoc cotio gestare. Festus, Mortuae pecudis corio calceos aut soleas fieri Flaminicis nefas habetur; sed et occisae alioqui, aut immolatae, quoniam sua. morte exstincta omnia tunc sunt. Pallium Flaminicae, de quo aliquid supra, describit Serv. ad Aen. l. 4. v. 137.
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Vide Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 15. A. Gell. cum Net. etc. Neque vero Deorum solum, sed et Impp. post mortem consecratorum, uti Flamines, sic et Flaminicae, occurrunt. Hnic Lucretia L. filia Campana Flaminica perpetua domus Augustae, memoratut in vet. Inscr. Et intet alios honores Agrippinae collatos, Flaminium Claudiale quoqueve recenset Tac. Ann l. 13. c. 2. i. e. utesset Flaminica Claudii: quales etiam fuisse puellas alimentarias, Faustinianas et Mammaeanas a Pio et Marco Impp. in uxorum a Severo Alex. in matris honorem, institutas, vuit Ouzel. ad Minuc. Fel. p. 186. et 187. Vide quoqueve aliquid supra in voce Alimentarii. Flaminum vero ministri Flaminii: ministrae Flaminiae: aedes Flaminia: ipsum munus Flaminium dictum, testibus iisdem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Flaminĭca — (röm. Ant.), s.u. Flamen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Flaminĭca — Flaminĭca, s. Flamines …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • flamínica — s. f. Mulher do flâmine da qual o marido se não podia divorciar …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Flaminica — Die Flaminica war die Ehefrau eines Flamen, eines Priesters im Staatskult des antiken Rom. Insbesondere wurde die Frau des Flamen Dialis, des Priesters des obersten Gottes Iuppiter Optimus Maximus, als Flaminica (Dialis) bezeichnet. Die Ehe… …   Deutsch Wikipedia

  • flaminica — fla·mì·ni·ca s.f. TS stor. 1. in Roma antica, sacerdotessa moglie del flamine, spec. del flamine diale 2. nella Roma imperiale, sacerdotessa addetta al culto dell imperatrice {{line}} {{/line}} DATA: av. 1604. ETIMO: dal lat. flamĭnĭca(m), v.… …   Dizionario italiano

  • flaminica — fla·min·i·ca …   English syllables

  • flaminica — fləˈminə̇kə noun ( s) Etymology: Latin, from flamin , flamen flamen : the wife of a flamen …   Useful english dictionary

  • ФЛАМИНИКА —    • Flaminĭca,          см. Flamen, Фламины …   Реальный словарь классических древностей

  • FLAMDIV — flaminica divae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • FLAMINIC — flaminica, flaminicae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”